

Epistola I ad Corinthos*
Caput 11: Versus 23
Ego enim accepi,etc. Ostendit mysterium Eucharistiae inter coenandum celebratum, non coenam esse. Medicina enim spiritualis est, et memoria redemptionis, ut majora consequamur, quia morte Christi liberati sumus. Hujus in edendo et bibendo memores esse debemus, Novum Testamentum in hoc consecuti: quia beneficii divini sanguis est testis, unde ad tuitionem corporis et animae percipimus: quia caro Christi pro salute corporis, sanguis pro anima nostra: ideoque non manducandum praedixit lex sanguinem.In qua nocte.In nocte passus ad lucem resurrectionis venit.